Quotation from: The Notebooks of Leonardo Da VinciWritten by: Leonardo da Vinci |
|
[Footnote: See PLINY, Hist. Nat. II, CIII [C]. _Itaque Solis ardore siccatur liquor: et hoc esse masculum sidus accepimus, torrens cuncta sorbensque._ (cp. CIV.) _Sic mari late patenti saporem incoqui salis, aut quia exhausto inde dulci tenuique, quod facillime trahat vis ignea, omne asperius crassiusque linquatur: ideo summa aequorum aqua dulciorem profundam; hanc esse veriorem causam, quam quod mare terrae sudor sit aeternus: aut quia plurimum ex arido misceatur illi vapore: aut quia terrae natura sicut medicatas aquas inficiat_ ... (cp. CV): _altissimum mare XV. stadiorum Fabianus tradit. Alii n Ponto coadverso Coraxorum gentis (vocant B Ponti) trecentis fere a continenti stadiis immensam altitudinem maris tradunt, vadis nunquam repertis._ (cp. CVI [CIII]) _Mirabilius id faciunt aquae dulces, juxta mare, ut fistulis emicantes. Nam nec aquarum natura a miraculis cessat. Dulces mari invehuntur, leviores haud dubie. Ideo et marinae, quarum natura gravior, magis invecta sustinent. Quaedam vero et dulces inter se supermeant alias._]
|
| PREVIOUS GROUP HOME SITE HOME NEXT |
| Part of the RabbitHoleResearch Project Change Tag: ~~ 0 ~~ |